

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 10
Invocavit.Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur:Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi,etc.[Joan. 1.]. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia[I Cor. 1.]. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei haereditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terrae. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quae in coelis sunt et in terra, cui malitia Judaeorum nocere non potuit, qui de se ait:Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur:Dilata locum tentorii tui,etc.[Isa. 54.]. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris.Et portae inferi non praevalebunt adversus eum,nec diabolus dominabitur ei, quiadata est ei potestas super omnem virtutem inimici